- PILANI
- PILANIin exercitu Romano dicti sunt, qui alias Velites, erantque militum natu minimi. Eorum arma gladius, parma, Pila; adornabantur praeterea et simplici casside, cui lupi pellis imposita aut eiusmodialiquid, quod integumentum pariter insignaque erat, ut in praelio suos quique Principes, stren ve aut ignaviter se gerentes, latere non possent. Habebat autem Pili telum ligneum longit udinem plerumque bicubitalem, crassitudinem digitalem; spiculum erat unius spithamae sive palmi maioris eo usque attenuatum et acutum, ut nox primum post iactum necestario flecteretur essetque ad remittendum inhabile. Polybius, l. 6. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 10. c. 10. Livisu quo que exacte hoc Romanorum militum proprium gestamen describit, de obsidione Sagunti loquens, Dec. 3. l. 1. et Dionys. Halicarnass. l. 5. Honorem castrensem Pili nomine significatum esse, docet, Plin. l 22. c. 6. Primum pilum capessens sub Catulo, h. e. primam militiam. Imo pro militia Romana usurpavit Iuvenalis, Sat. 10. v. 94. Unde Val. Flaccus, Argonaut. l. 6. v. 402.Romanas veluti saevissima cum legionesTisiphone, Regesque movet, quorum agmina Pilis,Atque aquilis utrinque micant.Et more Romanô ad alios traductô, Statius, Theb. l. 4. v. 110.Omnibus aeratae propugnant pectora crates,Pilaque saevâ manu.Virgilius quoque, Aen. l. 7. v. 664.Pila manu saevosque gerunt in bella dolones.Emissum id, ineundi certaminis signum fuit, ubi in acie dispositus miles stetisset; quemadmodum indicendi belli occasio ritusque ab hasta in hostium fines librata, desumi solebat. Dionys. Halicarn. locô cit. Ex pilis defixis ante tentoria, tela haec sunt Romanorum, quae primô congressu eiaculantur, oblonga hastilia, crassamento, quod manum compleat, tripedaneis veruculis ferreis, utrinque in rectum praefixa, mediocribus iaculis, cum ferro suo paria. Ex his inquam Pilis circ summa verucula emicabant flammae. Sic Livius, Dec. 1. l. 9. Vadunt in proelium urgentes Signiferos, et ne mora in concursu Pilis emittendis stringendisque inde gladiis foret, Pila, velut signo dato, abiciunt, strictisque gladiis cursu inhostes feruntur. Vide quoque Claudian. in Ruffin. l. 2. Lucanum, Pharsal. l. 2. v. 460. Plautum in Curculione Sc. Argentariis. Nec omittendum, lapsae Reip. temporibus, idem fuisse Pilum ac Spiculum, ut testis est Fl. Ren. Vegetius, l. 2. c. 15. Item bina missilia, unum maius, ferrô triangulô, unciarum novem, hastili pedum quinque ac semis, quod Pilum vocabant, nunc Spiculum dicitur, ad cuius ictum praecipue exercebantur milites. Forte et eâdem significatione, l. 1. c. 20. Ita enim vibrandis spiculis vehementior ictus est, quae reperiuntur ad verbum, apud Modestum, lib. de vocabulis militar. ad Tacitum Aug. etc. Redeo ad Pilanos, quorum meminit Ovidius, Fastor. l. 3. v. 129.——— ——— Totidem Pilanus habebat.Hos, si cum Velitibus pro iisdem sumantur, sequebantur Hastati. Vide Thom. Dempster. in Rosin. l. 10. c. 10. Thom. Godwynus Pilanos interpretatur Triarios, iisque Pilum attribuit, his motus rationibus. 1. Quia prima Triariorum centuria Primum pilum appellata sit, eiusque Centuria Primipilus ac Primus centurio: Secunda secundum pilum, cuius enturio Secundipilus etc. 2. Quia Principes, qui Triarios praecedebant, Antepilani dicti legantur. Vide cum, Anthol. Rom. l. 4. c. 2. Alex. ab Alexandro, Genial. dier. l. 5. c. 15. Lipsium, de Mil. Rom. l. 2. dial. 1. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.